This Site is Sponsored By : Christopher's Book Room
(specializing in Books on the Middle Ages)
And is Hosted by the remarkable Ariadne's Thread.
Nota Bene: The new material herein is under Copyright.]

SERMO III : DE PURIFICATIONE BEATAE MARIAE
SERMO IV : DE NATIVITATE BEATISSIMAE MARIAE VIRGINIS
SERMO V : ITEM DE NATIVITATE MARIAE VIRGINIS
SERMO VI : IN ORTU ALMAE VIRGINIS MARIAE INVIOLATAE
SERMO IX. DE ANNUNTIATIONE DOMINICA

[Texts from Migne's Patrologia Latina, Volume 141, cols. 319ff]

Volumus vobis breviter exponere, fratres, unde coepit solemnitas Purificationis, quam hodie celebratis, et quid cerei significent quos offertis. Solemnitas ergo ista processit ex lege. Praecepit enim Deus in lege ut mulier quae de viri sui conceptu primogenitum pareret, quadragesimo die nativitatis praesentaret eum Domino in templo, cum hostiis: [col. 319C] et hic dies Purificationis vocatur. Quod praeceptum Purificationis et oblationis impleverunt aliae matres ex necessitate, quia pollutae et peccatrices erant: quando vero Christus natus est de beatissima Virgine Maria, ipsa non indigebat legali purificatione, quia munda erat et sancta. Humilitatis tamen et obedientiae causa legi se subdens, obedire legi quamvis non indigeret, obtulit in templo Dei filium suum cum hostiis quadragesimo die nativitatis, sicut est hodie. Sed praesentatio illa insignis et gloriosa fuit: movente enim Spiritu sancto, occurrerunt ei sanctus propheta Simeon et Anna sancta vidua et prophetissa, laudantes et benedicentes Dominum de adventu Christi, sicut legitur in Evangelio, miracula [col. 319D] praebentes. Christus namque in carne veniens, fratres, ostendebat pariter et humilitatis exemplum, et divinae pietatis indicia. Sicut in nativitate sua, cum jaceret humiliter in praesepio, nova stella, et laudibus angelicis celebrabatur in coelo: sic et modo cum parvulus infantulus praesentaretur in templo, ad declarandam divinitatem suam in carne latitantem corda prophetarum illuminabat Spiritus sanctus. Nos ergo qui illum verum Dominum et hominem adoramus, in memoriam Praesentationis ejus in templo celebramus hunc diem cum oblatione cereorum: per lumen cerei, divinitatem, per ceram significantes carnem ipsius virginalem. Apis enim et mellis, et cerae opifex sine coitu maris et feminae procreatur. Patet ergo quia Praesentatio Christi in templo [col. 320A] processit ex obedientia legis, et nostra significativa oblatio est, ex dulci et venerabili memoria suae praesentationis. Nunc ergo scientes, quam ex bonis principiis solemnitas ista prodiit, et quam piam sanctamque significationem nostra oblatio gerit, solemnitatem divinis laudibus et operibus exornemus, et oblationem pio celebremus affectu, rogantes piissimam Dei Matrem ut ipsa nos, et munera nostra, Filio suo gratificare dignetur, et ad similitudinem oblationis nostrae, quae munda, clara et fervida esse videtur, deposcat nobis ab ipso munditiam cordis et corporis, lumen scientiae, fervorem fidei et charitatis, quatenus suae gratiae dono accensi, per Spiritum sanctum illuminati, purificatis mentibus in templo sancto gloriae suae valeamus apparere, per [col. 320B] eumdem Dominum nostrum Jesum Christum.

Approbatae consuetudinis est apud Christianos sanctorum Patrum dies natalitios observare diligenter, et praecipue virtutes eorum assignatas litteris in Ecclesia recitare ad laudem Dei, ex cujus munere sunt, et ad instrumenta minorum. Inter omnes sanctos, memoria beatissimae Virginis eo frequentius agitur atque festivius, quo majorem gratiam apud Dominum creditur invenisse. Unde post alia quaedam ipsius antiquiora solemnia, non fuit contenta devotio fidelium, quin nativitatis solemne superadderet hodiernum. Hac itaque die peculiariter in Ecclesia recitandus esse videtur ille liber, qui de ortu ejus [col. 320C] et vita scriptus inveniebatur, si non judicassent eum Patres inter apocrypha numerandum. At quoniam magnis ac sapientibus viris ita visum est, nos alia quaedam, sed non aliena legentes, ecclesiasticum morem debitis officiis exsequamur. Beata ergo Domini Mater et perpetua Virgo Maria, priusquam nasceretur oraculis enuntiata est, et designata miraculis, nata vero progenie divinitus ordinata, privilegio virtutum insignis enituit, Salvatorem edidit a quo glorificata in coelo, nunquam terrigenis patrocinari desistit. Propositionem sequatur ordine sua narratio. Jamque referamus unum de praetaxatis oraculis, ac deinde paucis expediamus. Dixit Aeternus ad veterem, Deus ad serpentem: Inimicitias ponam inter te et mulierem, [col. 320D] et semen tuum, et semen illius (Gen. III, 15). Quid est, fratres, in hoc loco serpentis caput conterere, nisi principalem diaboli suggestionem, id est concupiscentiam, resistendo superare? Si ergo quaeratur quaenam mulier hujusmodi victoriam operata sit? profecto non reperitur in linea generationis humanae, donec perveniatur ad illam de qua agimus sanctarum sanctam. At si interrogetur, in quo serpentis caput vel ipsa contriverit? nimirum in eo quod virginitatem simul et humilitatem Deo sacrificavit. Virginitate namque servata probatur exstinxisse concupiscentiam carnis; humilitate, quae facit pauperem spiritu, concupiscentiam mentis. Sicque principali suggestione diaboli victa, vitiosum caput virtutis pede contrivit. Non tamen hoc solo, sed eo [col. 321A] quam maxime triumphavit, quod de sua mundissima carne corporata sapientia dicit, Usquequaque malitiam attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter (Sap. VIII, 1). Haec est ergo mulier ad quam divinum illud intendebat oraculum, hanc quandoque nascituram innuebat, hanc singulariter intimabat. Expedito quam paucis oraculo, unum quodque de miraculis absolvatur.

Acceptae sunt a sancto Moyse singulae virgae de singulis tribubus Israel, nominibus earum inscriptae, jubente Domino, et positae in tabernaculo ejus: inter quas una quae fuerat Aaroni inventa est sequenti die germinasse, floruisse, fronduisse, et peperisse amygdala. Sciens ergo Dominus hoc opus suum magni esse mysterii, jussit servari virgam ad [col. 321B] monimentum. Monebantur enim filii Israel praesentia virgae, quaerere sollicite quid significaret tam mirabile factum, quod longo post aperiens divinus Isaias: Egredietur, inquit, virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini (Isa. XI, 1). Ad haec verba tanquam auditores ejus dicerent: O pater Isaia, obscure loqueris, dic nobis, quaeso, ipsam rem manifeste, adjecit claritatem et ait: Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isa. VII, 14). Filium quoque Virginis, id est Emmanuelem, praeclare describens: Puer, inquit, natus est nobis, filius datus est nobis, et vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis: multiplicabitur ejus imperium et regni ejus non [col. 321C] erit finis (Isa. IX, 6). Quod ergo Deus designavit miraculo, hoc a secreto Isaias prodit vaticinio. Et quod vates cecinit, consequenter rei exitus approbavit. Nam sicut illa virga sine radice, sine quolibet naturae vel artis adminiculo fructificavit: ita Virgo Maria sine conjugali opere filium procreavit, filium sane flore designatum et fructu; flore, propter speciem, fructu, propter utilitatem. Est enim speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3), et vitalis refectio non solum hominum, sed etiam angelorum. Hinc breviter asserta propositionis particula prima, quod sequitur attingamus.

Nata est igitur beatissima Virgo, sicut legimus, patre Nazareno, matre Bethlehemita, quas urbes [col. 321D] Christi nativitati vel conversationi destinatas esse prophetae non tacuerant. Descendit autem ab radice illius fide praeclari Abrahae, cui superne promissa fuerat benedictio omnium gentium in semine suo, et ab stirpe David, quem Deus propter notam sibi probitatem egregia laude sublimavit, dicens: Inveni virum secundum cor meum (Act. XIII, 22). De regali nempe tribu simul et sacerdotali duxit originem, quae summum Regem atque Pontificem erat paritura. Non tamen haec idcirco dixerimus, quod Dominus qui peccatores vocare venit, dedignatus sit matrem suam peccatores habere cognatos, inter quos speciosa velut inter spinas lilium appareret. Haec itaque electa et insignis inter filias, non fortuitu quidem, aut solo placito parentum ut plerique, sed divina [col. 322A] dispensatione nomen accepit, ita ut ipsa quoque vocabuli sui figura magnum quiddam innueret: interpretatur enim maris stella. Quid ergo mysticum haec interpretatio gerat, per similitudinem ostendamus. Nautis quippe mare transeuntibus, notare opus est stellam hanc, longe a summo coeli cardine coruscantem, et ex respectu illius aestimare atque dirigere cursum suum, ut portum destinatum apprehendere possint. Simili modo, fratres, oportet universos Christicolas, inter fluctus hujus saeculi remigantes, attendere maris stellam hanc, id est Mariam, quae supremo rerum cardini Deo proxima est, et respectu exempli ejus cursum vitae dirigere. Quod qui fecerit non jactabitur vanae gloriae vento, nec frangetur scopulis adversorum, nec absorbebitur scyllaea voragine [col. 322B] voluptatum, sed prospere veniet ad portum quietis aeternae. Hic si quis interroget dicens, quid ergo putas qualis olim in anima fuerit, vel nunc sit, haec persona, quae sic omnibus sanctis spectanda atque imitanda proponitur? veraciter respondemus, quia longe perfectior quam nostra oratione demonstrari possit. Tamen ne ibi nihil dicere arguamur, ubi major affluit copia dicendorum, reservantes multa atque magna facundis, saltem pauca dicamus super hoc, et quae facile probentur audita. Hoc igitur in primis astruere fas est, quod anima ipsius et caro quam elegit, et habitaculum sibi fecit Sapientia Dei Patris, ab omni malitia et immunditia purissimae fuerunt, affirmante Scriptura: Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore [col. 322C] subdito peccatis (Sap. I, 4). Item econtra confidenter asserimus, quia nullo virtutum genere vacabat, cui plenitudinem gratiae Dei nuntius asserebat inesse. Quod, attestante archangelo, quamvis nemo sana mente discredat, tamen si quis adhuc pio desiderio quaerat argumenta virtutum ex verbis et factis ejus quae Scriptura commemorat, tanto sibi facilius occurrent, quanto ipse in quaerendo fidelior erit. Sunt autem ex eis quaedam omni fere Christiano perspicua. Quis enim est qui cum jucunda admiratione non speculetur ipsius maturae adolescentis fortitudinem, et prudentiam, et fidem in colloquio angelico, ubi tam constanter eloquitur, tam prudenter interrogat, tam facile credit? Quis enim non videat ac [col. 322D] videndo miretur justitiam ejus, qua sic universa praecepta divinae legis satagebat implere, ut nec ad se pertinentia inexpleta relinqueret? Verbi gratia: post partum enim purificatione legali quam agebat, non egebat, quia virum in concipiendo non noverat. De temperantia quoque ipsius superius dictum est, quae Deo virginitatis lilium in humilitatis valle produxit. Cum ergo virtutibus supradictis facta ejus plena sunt atque dicta, manifestum est non solum attestatione angelica, sed etiam rerum argumento nullum virtutis beatissimae Virgini defuisse. Depromebant itaque virtutes in cogitatione et affectu cordis ejus ineffabilem harmoniam, quam ipsa creatrix et inhabitatrix ejus Dei sapientia delectabatur audire; coruscabant foris in superficie sermonis et actus, unde [col. 323A] merito possent homines glorificare Deum, et exempla salutis accipere. Tali ergo tantaeque personae, quid tandem ad honoris cumulum potuit accedere majus: eo quod Dei Filium Virgo concepit, Virgo mater edidit, hac nempe dignitate venerabilis facta est ipsis quoque sanctorum ordinibus angelorum. Quod opere manifesto declaravit ille magnus atque fortis archangelus Gabriel, qui eam antequam Dei mater fieret, quia futuram noverat, tanta veneratione salutando praevenit, hac eadem dignitate facta est etiam imperiosa, secundum charitatem erga superos, ac super inferos per discretionem. Unde plurima scripta sunt exemplorum argumenta, de quibus ad praesens quaedam sufficiat memorare. Illa igitur olim in auxilium magni Patris Basilii misit sanctum [col. 323B] angelum, et mortuum suscitavit, qui male viventem pessumdedit persecutorem ejus Julianum apostatam, et haec historia notissima est. Illa etiam te, o peccator quondam Theophile, poenitentem et suppliciter invocantem ab ipsis diaboli faucibus potenter eripuit. Sed quid gravemur hujus lapsi reparationem paucis effari, cum audire sit operae pretium?

Is ergo Theophilus incedens olim in patria cujusdam episcopi ciliciorum, ut scriptura quaedam testatur, propter infortunia sua in tristitiam cecidit, unde contulit sese ad quemdam Judaeum maleficum, ejus consilium et auxilium petens. Hoc mediatore locutus cum diabolo Christianitatem abnegavit, diabolum adoravit, eique de sua mancipatione chirographum tradidit annulo suo signatum. Postea vero [col. 323C] facti poenitens, multumque se animo angens quid faceret, quo se verteret, tandem collectis fidei et spei viribus, confugit ad ecclesiam quamdam beatae Mariae matris Domini memoriae dedicatam, ubi quadraginta dierum afflictione mactatus animo contrito nomen ejus invocabat jugiter, ac patrocinium implorabat. Quid multa? Respexit hunc propitia misericordiae Mater, et per visionem illi apparens de impietate coarguit, ad Christi confessionem excitans. Consolata est dolentem pollicendo veniam, et ne dubitaret de promisso, supradictum chirographum diabolo potenter ereptum captivo reddidit in pignus libertatis. Quod cum evigilans supra pectus suum positum inveniret, quam laetus exstiterit, quam pio [col. 323D] affectu voces exsultationis et confessionis ediderit, non est facile dictu. Noctem vero illam consecuta est Dominica dies, qua Theophilus, quasi cum Domino a mortuis resurgens, episcopo se coram populo praesentavit, et rem sicut erat exposuit. Videres populum modo ex auditu tam horrendi sceleris expavere, modo considerata macie vultuque poenitentis collacrymari. Sed audito quantam et quam celerem misericordiam fuerat consecutus, omnes qui mala conscientia territi pene defecerant, ad spem veniae cum gaudio respirabant. Jam vero ut rem brevi fine concludamus, episcopo jubente male cautum chirographum Theophilus igne cremavit. Deinde suffragante clero et populo ductus ad altare, cum sacrosanctam communionem de manu episcopi ore susciperet, [col. 324A] facies refulsit ut sol. Peractoque deinceps triduo, cum laudibus in ecclesia piae Matris Domini, per quam reconciliatus fuerat, a laboribus suis beato fine quievit.

Talibus ergo factis approbatur quia Domini Mater ubique imperiosa est, ubique magnifica, certe cui pronum est sanctos angelos in ministerium mittere, et ad beneplacitum suum inferorum pacta cassare; his quoque et aliis infiniti numeri beneficiis quae vel scripta sunt, vel passim jugi sentiuntur effectu, quod et justis et peccatoribus fideliter invocantibus se praesto est, et nunquam eis opitulari desistit. Veniant igitur ad eam justi cum Basilio laudantes ac benedicentes, effectumque celerem suis sanctis desideriis postulantes sine dubio percepturi. Veniant [col. 324B] peccatores cum. Theophilo tundentes rea pectora cum interno fletu, ipsi quoque, si vere poeniteant, desideratam veniam adepturi, de quorum numero tibi assistentibus nobis ut subvenire jam et auxiliari digneris, imploramus, o praeelecta! o sancta! venerabilis et imperiosa! o clemens et propitia Domina nostra, quo possimus recuperare et habere perpetuam gratiam filii tui Jesu Christi Domini nostri, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat unus Deus in aeternum. Amen.


Fratres charissimi, in hac die celebramus natale gloriosae Dominae nostrae Mariae videlicet Redemptoris nostri Matris. Volumus vobis aliquid referre breviter [col. 324C] de natalibus ejus, et vita et fine, et adjutoriis quae ipsa Christianis et justis et peccatoribus impendere solet. Haec itaque nata est de stirpe Abrahae atque David regis, quibus a Deo promissio facta est, quod in semine ipsorum, id est in Christo, benedicendae forent omnes tribus terrae. Nata est autem juxta relationem et scripturas sanctorum Patrum in civitate Nazareth, patre nomine Joachim ex eadem urbe oriundo, matre vero Anna nomine oriunda ex civitate Bethlehem. Vita quorum simplex et recta ante Dominum, apud homines irreprehensibilis et pia erat. Nam omnem substantiam suam trifarie dividebant, unam partem templo et templi servitoribus impendebant, aliam peregrinis et pauperibus [col. 324D] erogabant, tertiam sibi et suae familiae usibus reservabant. Ita justi Deo, et hominibus pauperes, annos circiter viginti, castum Domini conjugium, sine liberorum procreatione exercebant. Voverunt tamen, si forte Deus donaret eis sobolem, eam se Domini servitio mancipaturos. Evolutis ergo tot annorum curriculis, missus est angelus Domini prius ad Joachim, demum ad Annam, nuntians eis nascituram filiam nomine Mariam, cui similis sanctitate nec antea nata fuerit nec postea nasceretur. Factum est itaque juxta verbum angeli: nata est in civitate Nazareth sanctissima Virgo Maria, et mansit ibi tribus annis in paterna domo; postea vero, sicut parentes illam Deo voverant, ducta Hierosolymis in templo Domini conservata est usque ad quartum [col. 325A] decimum annum, jejuniis et orationibus serviens die ac nocte, et virginitatem suam vovens, quod ante virgo ulla non fecerat, angelicis colloquiis frequenter utens. Deinde cum esset reversa ad domum parentum suorum in civitatem Nazareth, missus est ad eam angelus Gabriel a Deo nuntians ei conceptionem Filii Dei. Fuit ergo conceptus Dei Filius in Nazareth, natus in Bethlehem. Post nativitatem vero Christi mansit cum filio usque ad passionem crucis, ubi Christus Virginem matrem virgini discipulo Joanni apostolo commendavit. Hic ministravit ei post passionem et resurrectionem et ascensionem Domini in finem. Fuit autem sepulta sanctissima in valle Josaphat, ubi est aedificata ecclesia in honorem ejus, et sanctus Joannes sepultus [col. 325B] est Epheso. Post vero cum religiosi Christiani reliquias matris ejus, videlicet Domini, respicere vellent, sepulcrum vacuum invenerunt; sed et in sepulcro beati Joannis respicientes, non invenerunt nisi manna. Credit itaque Christiana pietas quia Christus Deus Dei Filius Matrem suam gloriose ressuscitaverit et exaltaverit super coelos, et quod beatus Joannes virgo et evangelista, qui ei ministravit in terra, gloriam ejus participare mereatur in coelo. Est autem ineffabile quam gratiam et gloriam dederit Dominus Matri suae; hoc tamen certo scimus quia justi quidquid ab eo postulant, per intercessionem matris celerius impetrant, peccatores quoque saepius misericordiam sunt consecuti: habemus plura exempla de utrisque, sed ad [col. 325C] praesens haec sufficiant.


Mutuae dilectionis amore et sedulae adhortationis nutu a quibusdam Deo sacratissimis et dilectis cogimur de sanctissima, et ultra quam dici possit dilecta Virgine, sponsa scilicet et matre Domini Maria, aliquam allocutionem facere, de ortu videlicet ejus, non historialiter texere, sed mysticis exornare laudibus, et beneficiis congratulari, ad cujus tanti mysterii materiam nec omnis potest sufficere mundus, si in unum etiam coeat ordinem. Erit autem eis inceptum, et exsecutio meritum, quorum obtentu pervenerit ad portum sine naufragio [col. 325D] remigium. Igitur nimis amabilem ac salutiferam omnibus saeculis et terricolis veri aeternique Regis ac Domini nostri nativitatem cernua humilitate recensentes, et annua orbita recolentes solemnia, primo ratum duximus utrorumque sexuum collegia etiam ad divinam et gloriosam festivitatem quibusdam adhortationibus invitare, ut dum utrarumque partium devotio his sacris festis nefas duxerit non interesse, una omnium vota capacius ejusdem sacrae Virginis circa se persentiant adesse juvamina.

Est enim ista suspecta festivitas, non modicis nec paucis praefulgens mysteriis, aut reliquorum sanctorum festivitatibus coaequanda, sed tantum est excellentior, quantum constat eam omnibus hominibus [col. 326A] praeferendam, cujus hodie praelucida recitantur nativitatis initia. Ad cujus ergo magnificentiam collaudandam, et gloriam perferendam, tanta valeant exuberare praeconia, quantum illi congruit, quae cunctas superexcellit in praeeminendo creaturas, et angelicam dignitatem. Et ubi usquam inveniri poterat locus, qui infra se concluderet majestatem coaequalem Patri, auctorem omnium rerum, nisi uterus Mariae ante saecula praescitus? in hunc siquidem tota divinitas cum humanitate versata est. Et qui in coaequalitate cuncta disponebat coelestia, et terrestria, in virginea perangusta septa venturam et promissam praeparabat carnis suae redemptionem.

Felix talis partus et ortus, de cujus substantia [col. 326B] assumpta est talis virgo, quae tolleret veternas parentum offensas, et relevaret concussum orbem qui sub saevo duri erat hostis dominio. Cujus itaque partus, ut censemus, ad nihil exstitit, nisi ut fieret ejus sancta pudicitia domus et susceptio Filii Altissimi. Ad quid enim aliud? ergone hujus castitas aut ante partum, vel post dignum pignus genitum, foedata est aliquo contagio? Hanc enim nulla gravitas aut effeta successio filiorum fregit, ut solet eis contingere quae humanam sobolem maternis egerunt visceribus. Felix enim culpa, sed sancta conjugalis societas, quae tale ac tantum specialeque vel singulare decus profudit in orbe, de concesso nuptiali contubernio.

Denique in hujus conceptione necessaria haud [col. 326C] dubium est quin utrumque parentem vivificus et ardens Spiritus singulari munere repleverit, quodque ab eis sanctorum angelorum custodia seu visitatio nunquam abfuerit. Merito si quidem hujus sanctae Virginis multum adeo laudandi sunt et extollendi sanctissimi procreatores, qui in cunctis institutionibus tantos ac tales se praestiterunt, ut non immerito de eorum stirpe prodiret talis successio, quae fieret et priscis aetatibus et subsequentibus exemplum totius bonitatis. Felix, et prae caeteris patribus felicior, qui tantae prolis meruit vocitari patrator. Felix etiam qui non plures, sed unam promeruit suscipere natam, quae unicum conciperet et proferret Dei Filium. Nec enim decebat ut hujus [col. 326D] singularis Virginis sanctissimi progenitores foedarentur plurimorum propagatione filiorum, qui erant futuri unicae matris Domini provisores et educatores egregii. Vere beata et omni veneratione habenda, et quodam privilegio sacro praedicanda, mater hujus sanctae, quae omnium antecessit matres in concipiendo et generando eam quae suum et omnium generaret creatorem. Gaude et laetare, o felix pro tali filia, quoniam tali dote donata es, qua nulla ante te postea meruit antecelli. Quanta putamus provisio fuerit sanctorum angelorum, circa tam Deo gratissimos parentes, ab initio suae procreationis, et excubatio super tam ingentem sobolem? Nunquid abfuisse credendus est Spiritus sanctus ab ista eximia puella, quam sua obumbrare disponebat virtute? [col. 327A] Nulli enim fidelium dubium est quod circa eam omnis frequentia coelestium agminum invigilabat, utpote quam supra se exaltandam minime ambigebant. O nimis superque beata Virgo, quae nulli comparanda est merito, nec coaequanda castitatis titulo? Vere etenim beata illa saecula, quae ex sacrato utero te meruerint excipere suo in tempore. Sane si qui sollicita mente et studiosa investigatione perquirant cur sanctorum praecedentium memoriae hujus praefatae Virginis temporanea initia suis fidelibus sequacibus enucleatim non exornaverunt, ut ad omnium notitiam vulgarent, noverint non ignaros eos exstitisse haereseos, quae pro insigni et admirando hujus sacrae puellae praeconio exortura erat, et ob id, si quid ex ejus ortu protulerunt, sagaci industria celandum [col. 327B] aemulis et infidelibus decreverunt, ne inveniret caeca garrulitas perfidorum unde maternum sinum Ecclesiae verberaret sua multiplici fallacia. Nam et hoc quod levi et subtili relatione, aut forsitan conscriptione de matris Domini nativitate et infantia ejusdem Domini perceperunt, ita versuta et argumentosa fallacia deturparunt, ut nec vera deinceps a quibusdam ecclesiasticis doctoribus recitentur, quamvis minime repudiantur.

Exstat vero quaedam non usitata relatio, quae clarissimi interpretis Hieronymi praenotatur nomine, referens beatum Matthaeum post editum Evangelium ortum praefatae Virginis atque initiamenta puerilia Jesu Christi, ita obscuris manu propria obsignasse litteris Hebraicis ut nullis infidelium illud vellet patere [col. 327C] superfluis et mordacibus rictibus, quae tunc a praelibato interprete feruntur transportata quibusdam obnixe petentibus ad Latinae linguae notitiam. Et quia haec relatio inter sacrae Scripturae canones non habetur inserta, ideo unanimis Ecclesiae conventus in recitando aperte nec omnino eligit, nec in non recipiendo rejicit, cum nonnulla reperiantur dicta vel facta quae in praefata serie impossibilia videantur, quae tamen volentibus et amantibus legere, non denegat fidelium industria. Nobis autem et omnibus Ecclesiae filiis, satis superque sit fides et devota credulitas, qua vere eam confitemur Virginem et in ortu et in omni sua operatione. Hujus namque pater et mater carnales fuisse feruntur, Joachim et Anna, quae bene sibi de nominis interpretatione competunt: [col. 327D] Joachim quippe praeparatio Domini dicitur, Anna vero gratia Dei interpretatur. In horum duorum nominum interpretatione quid innuitur, nisi gratia quam simul adepti sunt? ubi namque poterit esse gratia, nisi ubi famulatur praeparatio conscientiae? et ubi locum habebit praeparatio operationis, nisi ubi ante praecesserit Dei largita gratia? Sic ergo in unum duae compactae gratiae, disponente Dei nutu, proferunt ex se gratiam non parvam, profuturam valde cunctis hominibus.

Haec paucis dicta de sanctorum parentum digna commemoratione satis sint. Nunc ad evolvenda ea quae Christus dederit veniamus. Propterea honorificentissime summi Auctoris et Creatoris Genitricem [col. 328A] cum mentis jubilatione recipientes omni conatu elaborate, ut tanta hodierni diei jucunditas, dum mundanis excolitur et honoratur obsequiis, hanc interior et pura conscientia justis et consequentibus prosequatur servitiis. Namque qui piorum venerantur sacra merita, quique omnimodis interesse peroptant supernorum agminum festis, sic in praesentibus exerceantur sanctorum natalitiis, ut non contingat illic eis abesse deinceps de quorum hic congratulantur triumphis. Quapropter praesenti celebratione, omnium prudentium virginum reginam sedulis exposcite precibus, quae principatum obtinet inter choros sanctarum virginum, suo interventu efficiat possibile quo sanctae Ecclesiae concentus, cum eam humili qua valet operatione, [col. 328B] percolit in terris, demum in laetitia perenni, de ejus utraque congaudeat sublimatione et gloria. Ista est enim praecipua festivitas, in qua omnis angelorum militia exsultat, in qua prophetarum panduntur vaticinia, in qua etiam gentilium reserantur praenuntia scripta, in qua oritur sponsa sine exemplo Deo conjuncta, de cujus casta corporis materia oritur lumen in tenebris ad exturbandas veterum piaculorum nebulas. Haec est, inquam, dies in qua praelucida stella, imo lumen inseparabile maris, hoc est hujus mundi, velut Eous, cum decoris amoenitate ex mortali genitura cunctis qui salvandi sunt illuxit. Haec est honoranda dies laetitiae, in qua juxta mundi qualitates praeparatur vas virgineum, divinis charismatibus ut margaritis ineffabiliter [col. 328C] ornatum, in quo qualitas Dei mista homini compaginaretur corporaliter, non secundum propagationem, sed secundum Spiritus sancti operationem. Quis, quaeso, unquam aut ante hanc Virginem, aut post hanc, in omni terrarum spatio audire valuit, ut factor omnium rerum, possessor coeli et terrae, Rex regum et Dominus dominorum, Sol justitiae, lumen insuperabile, intra Virginis se arcta concluderet septa! O magna et admirabilis ipsius Dei distributio, imo miseratio! ut enim protoplastum parentem et successionem filiorum ejus innovaret, quem constat ob hoc editum, ut superbientium angelorum suppleret numerum et ordinem, non indigne pertulit intra Virginis alvum coelitus se corporari, ut consocialem formam non secundum [col. 328D] divinae substantiae quantitatem vel qualitatem, sed juxta corporeum incrementum absque macula peccati sibi compactum eo erigeret unde et suasor et ille succubuit, perfida fraudatione praecepti uterque ejectus est. Ecce itaque cuncti qui ad sacram convenitis Virginis nativitatem, omnes corporeos vobiscum affertis sensus, fortassis et jam non desunt vobis interiores cordis intellectus. Haud dubium enim, cum dispertitor suarum virtutum unumquemque vestrum suo donaverit dono, qui scit in singulis ita dispertire sua dona et munera prout quisque laborat, ut efficiatur ejus habitaculum. Operatur autem hoc, ut ait Apostolus, unus atque idem Spiritus, qui in cunctis secundum gratiarum rationem [col. 329A] spargitur, et in singulis unice invenitur. Erigite ergo mentes vestras ad praesentis matris festivitatem, ut nullum mentis vel corporis domicilium seu jubilatio inveniatur, quae non tota concrepet in tam praeclara procreatione. Congaudeat in hac celebritate uterque sexus et conditio dominorum seu subjectorum, quia per hanc Virginem utrorumque venit redemptio, scilicet immaculatus Dominus carnaliter prodiens de illius utero. Gaudeant senes Deo placentes, quoniam ab aula coeli descendit ille in ejus puellae viscera, qui novit non modo animas tantum, verumetiam corpora, ad meliorem juventutem referre a veteri ruina, juxta sententiam Davidicam, Renovabitur ut aquilae juventus tua (Psal. CII, 5): Imitentur etiam fidem antiquorum Patrum, ex [col. 329B] qua constat illos placuisse Deo, nec a memoria illorum refugiat, quoniam per hujus Virginis partum etiam in extrema eorum sorte conceditur illis repetitio verae salutis. Laetentur juvenes fortes in hac die, quoniam hodie prodiit in hanc lucem Virgo, ex cujus secretis natus est juvenis, speciosus prae natis hominum, de cujus labiis diffusa est omnis gratia perlata per quadripartita mundi climata. Virtutem quoque corporis in animi vigorem transmutent, et per hujus sacrae Virginis obtentum suam Christo commendent juventutem. Congratulentur etiam pueri et infantes in hujus maxime puellae initio, sua Christo et Mariae dicantes crescentia membra, quoniam habent puerum castitatis, et puritatis ministrum, et Mariam singularis pudicitiae, ex cujus [col. 329C] utero sancto Christi infantia est suscepta. Psallant spirituali laetitia in hac die et illi qui forte exercuerunt dominatum super saeculi negotia, quoniam per Virginem venit Dominus omnium potestatum et virtutum et dominationum. Gaudeant subditi, et si quos premit alienum jugum, quoniam quandoque exsolvet Filius Virginis, imo Dei, si ei placuerint, iniqua juga a cervicibus illorum depellere, ac superiores efficiet eos Dominus suis et per suae Matris suffragium.

Cum ergo ad omnium virorum aetates nostra collocutio atque exhortatio pervenerit, rectum videtur ut ad illum sexum nostra denuo dirigatur oratio, ex quo scimus Dominum carnalia initia [col. 329D] sumpsisse. Ille enim maledictionis notam primae virginis in benedictionem secundae transmutavit Virginis, qui ante rerum formam praesciverat ex eodem sexu suum in fine temporum procreandum fore Filium, qui universis omne afferret gaudium. Vere beata collaudanda Dei beneficia, quae per illum sexum decreverunt provenire nostra in tempora, a quo primo terrigenae propinatum est iniquae suasionis medicamentum. O Eva tunc infelix! non solum pro inobedientiae piaculo, verumetiam pro maledictionis titulo, nunc vero felix pro immutationis largifluo dono. Laetare tu, mater omnium, non solum quia evasisti proscriptionis excidium, sed etiam quia de tua consimili prole profudisti eum in saeculum, qui te tuamque progeniem mortis de [col. 330A] compede misericorditer eruit. Insultas denique ei modo qui te dudum suo venefico suasu infecerat, quia habes tuum plastem sive parentem propitium, qui suo triumpho nobili procacem exturbavit tui hostis dominatum. Exi nunc, o fallax et inventor antiqui criminis, a secundo noxio sexu, quia ipse qui sine carnali onere ab eodem pullulavit ordine, suam hodie genitricem istam fecit prodire in lucem. Terreat te procul secundae Virginis de coelo collapsa benedictio, qui laetatus es in primae virginis opprobrio. Namque qui gaudebas in articulo conditionis humanae primos a suo felici incolatu exturbasse colonos, nunc a secundo homine filio Virginis aeterna exsultatione nexus es.

Quocirca, habentes ob oculos sacratissimae Virginis [col. 330B] sanctissimam diei venerationem, non in mundanis laetitiis exercete corda vestra, sed totum mentis ingenium figite in praeclarae Virginis superna illa festa, in quibus diutina laude ab angelis festivis honoratur servitiis. Procurate Principem vestram festivis ut valetis laudibus et benignis operibus prosequi, ut possitis cum ea absque coruscantium defectione lampadarum Agnum sequi quocunque ierit (Apoc. XIV, 4). Hodie primiceria et ductrix Virginum a sanctis prophetis vaticinata oritur, congratulentur ei cunctae virgines, quia nascitur pudica puella, quae amatorem peperit integrae castitatis. Felices illae, quae sine cognitionis ludibrio tam mirificam Dei Genitricem quantum in ipsis est, prosecutae fuerint puritatis commercio. Ergo quia gaudenter [col. 330C] suscipitis ejus ortum, ad cujus vos non haesitatis pertinere colloquium, satagite vos ita exercere in coelestibus negotiis, ut post exsuperatos caducae pestis labores, dum ventum fuerit ad praeoptatum divinae portae spectaculum, pulsantes non repudiemini, ceu de ineptis virginibus dicitur, quae a sponso reprobatae sunt propter suam inertiam, dum in vasis suis habere oleum, hoc est bona opera, neglexere; sed potius cum ipso ad coelestia palatia simul, et cum beata Genitrice ejus progredi valeatis Cum igitur ista solemnitas omnibus fidelibus congrua ab omnium conventiculis catholicorum debito honore prosequatur, praecipue tunc a sacris virginibus valde prosequenda est, et percolenda, [col. 330D] quia hodie decus prudentum virginum, flos campi, idem sanctae Ecclesiae, quae pretiosissimis impletur margaritis, ex lilio convallium, idem humilium hominum processit ad ortum. Gaudete per omnem modum, omnes virgines, quae vos tam sancto et praelucido dono Dei ditatas fore cognoscitis; sperate in ea, quae hujus doni compos effecta est, et ante partum et post parturitionem. Magnificate eam indefessa morum exhibitione, quoniam pro perseverantia virginis, cum tympanis exsultationis et laetitiae, coram praesentia Matris Domini, quia in sidereis cubilibus habebitis cum ea gratulari, si coeptam animi corporisque integritatem sincera probitate servaveritis. Hilares estote et vos, puellae aevo tenerae, quia habetis et vos puellam angelorum [col. 331A] Dominam quasi primis auspiciis nunc pubescentem. Advocate angelos ad custodiam puritatis vestrae, quia ipsa in tenera sorte mundialiter posita, cum regina ipsorum etiam futura secum eorum suffragia sedula oratione contrahebat. Laetamini etiam vos jam maturae virgines, et quae forte jam ad aniles metas pervenistis, quia pro longaeva perseverantia vestra, non solum pollicita praemia, verum laudem egregiam cum praesenti captabitis apud coelestem auctorem. Ne subtrahatis vos a praefatae matris jubilatione, conjugatae, et conjugali jugo subnexae, quoniam qui suae Matri, et omnibus piis virginibus contribuit integritatis palmam, ipse vos naturali foedere mutua copulatione junxit, quo decentem et genuinum servantes modum castitatis [col. 331B] filios procreetis. Nec enim multum longe a castitatis munere aberitis, si filios non pro appetitione libidinis, sed pro amore successionis educatis. Ne desperetis, o viri vel feminae quocunque modo carnaliter corrupti, quoniam illa coelestis mansio, non de virgineo tantum ordine, sed et de quibusdam non solum justis, sed et publicanis, et ante peccatoribus impletur. Quantoque vos conspicitis apud majestatem Domini noxios existere, eo amplius respirate ad Genitricem Domini plenam misericordiae: habetis apud Patrem advocatum ipsum Filium Virginis, et ipse propitiabitur peccatis vestris tantum, ut veniam de ipso ac matre ejus speretis, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus. Per omnia saecula saeculorum. Amen.

[col. 331C] In natale tuo nobis, pia Mater, adesto, Virtutes augens, culparum pondera delens.


(Opp. S. Aug. tom. V, Append., serm. 194.)
1. Evae damna, et Mariae beneficia. Adest nobis, dilectissimi, optatus dies beatae ac venerabilis semper Virginis Mariae: ideo cum summa exsultatione gaudeat terra nostra, tantae Virginis illustrata die solemni. [col. 336C] Haec est enim flos campi, de qua ortum est pretiosum lilium convallium, per cujus partum mutatur natura, protoplastorumque deletur et culpa. Praecisum est in ea illud Evae infelicitatis elogium quo dicitur, In tristitia paries filios (Gen. III, 16): quia ista in laetitia Dominum parturivit. Eva enim luxit, ista exsultavit; Eva lacrymas, Maria gaudium in ventre portavit: quia illa peccatorem, ista edidit innocentem. Virgo quippe genuit, quia virgo concepit; inviolata peperit, quia in conceptu libido non fuit. Utrobique miraculum, et sine corruptione gravida, et in partu virgo puerpera. Descendit angelus de coelo missus a Patre Deo in nostrae redemptionis exordium, ad beatam salutandam Mariam: Ave, inquit [col. 336D] angelus ad eam, gratia plena, Dominus tecum. Impleta est ergo Maria gratia, et Eva vacuata est a culpa. Maledictio Evae in benedictionem mutatur Mariae: Ave, gratia plena, Dominus tecum. Tecum Dominus in corde, tecum in ventre, tecum in utero, tecum in auxilio.

2. Maria omnem superat laudem. Gratulare, beata Virgo: Christus rex e coelo suo venit in uterum tuum, ex sinu Patris in uterum dignatur descendere matris. Benedicta, inquit, tu, in mulieribus, quae vitam et viris et mulieribus peperisti. Mater generis nostri poenam intulit mundo; Genitrix Domini nostri salutem attulit mundo. Auctrix peccati Eva; auctrix meriti Maria; Eva occidendo obfuit, Maria vivificando profuit. Illa percussit; ista sanavit. Pro inobedientia [col. 337A] enim obedientia commutatur, fides pro perfidia compensatur. Laeta igitur Maria gestat infantem, exsultans amplexatur filium, portat a quo portabatur. Nec fortuitu, ut fingunt Sabelliani, reperit parvulum; sed decursis novem mensibus peperit Christum. Plaudat nunc organis Maria, et inter veloces articulos tympana puerperae concrepent. Concinant laetantes chori, et alternantibus modulis dulcisona carmina misceantur. Audite igitur quemadmodum tympanistria nostra cantaverit; ait enim: Magnificat anima mea Dominum; et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo: quia respexit humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Quia fecit mihi magna qui potens est. Causa igitur tantae invalescentis laetitiae [col. 337B] erat miraculum novum. Novus Mariae partus partum Evae evicit, et Evae planctum Mariae cantus exclusit.

3. Mundi salus ex Mariae assensu pendet. Maria Mater et Virgo. Nupsit ipsi Deo. Jeremiae de Maria prophetia. Denique post illius benedictionis praesagium, dum tacita secum Virgo mentis altercatione confligeret, qualis esset ista salutatio, nuntius interim coelestis exsequitur (Luc. I): Netimeas, Maria; invenisti gratiam apud Dominum. Ecce concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. At illa: Quomodo, inquit, fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et angelus ad eam: Spiritus, ait, sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius [col. 337C] Dei. Jam audisti quomodo fiet hoc, responde nunc verbum; ut quid turbaris modo? Audisti quomodo fiet hoc, quia Spiritus sanctus superveniet in te, ut prolem gignas, et virginitatem non perdas; filium proferas, et post partum incorrupta permaneas. O beata Maria, saeculum omne captivum tuum deprecatur assensum: te, Domina, mundus suae fidei obsidem fecit. Noli morari, Virgo: nuntio festinanter responde verbum, et suscipe filium; da fidem, et senti virtutem. Ecce, inquit, ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Nec mora, revertitur nuntius, et virginalem thalamum ingreditur Christus. Efficitur subito praegnans beata Dei genitrix, et cuncta per saecula praedicatur hinc [col. 337D] felix. Concepit mox ad credulitatem verbi, virilis ignara consortii: impletur uterus nullo humano pollutus amplexu. Exstat itaque virgo cum concipit, virgo gravida, virgo cum parit, et virgo post partum. Praeclara ergo illa virginitas, et gloriosa fecunditas. Exsultat Maria, et matrem se laeta miratur, et de Spiritu sancto se peperisse gaudet: nec quia peperit innupta, terretur; sed quia genuerit, cum exsultatione miratur. Gaudeamus ergo et nos, fratres, in die tantae Virginis, quae dum desponsaretur fabro, coeli nupsit architecto. Promittitur enim ei filius per visitationem sancti Spiritus. Haec illa audiens gaudet, cupitque effici mater. Quid igitur mirum, si sine corruptione nascitur, qui de sanctificatione concipitur: non enim decebat ut ille qui nobis afferebat [col. 338A] salutem, matri praeriperet integritatis dignitatem. Nam qui terra, mari coeloque non capitur, intra unius corpusculi membra suscipitur. Haec est illa novitas Jeremiae prophetae vaticinio praenuntiata: Faciet, inquit, Dominus novum super terram; femina circumdabit virum (Jerem. XXXI, 22). O femina super feminas benedicta, quae virum omnino non novit, et virum suo utero circumdedit! Circumdat virum Maria angelo fidem dando; quia Eva perdidit virum serpenti consentiendo.

4. Angeli ad Mariam verba. Mariae obedientia commendatur. Salutat angelus puellam viri salutationis ignaram; terretur Virgo novitate verborum. Ad quam angelus, ut superius protulimus, dixit: Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Dominum. Ne, [col. 338B] inquit, a conspectu meo, Mater Domini mei, terrearis: ego conceptionis tuae minister adveni, non ut virginitatem amitteres interveni; ipse me misit ad te, qui est nasciturus ex te. Concipies enim et paries filium; non cujuslibet meriti hominem, sed totius saeculi Salvatorem. Recole, Maria, in libro Isaiae prophetae, virginem quam parituram legisti (Isa. VII, 14); et gaude atque exsulta, quia tu esse meruisti. Tu ibi praefigurata es Virgo, tu ecce concipies in utero, non de viro, sed de Spiritu sancto: et gravida eris, et incorrupta permanebis. Paries quidem filium, et virginitatis non patieris detrimentum. Efficieris gravida, et eris mater semper intacta. Senties pondera ventris, et pudorem non perdes castitatis. Intumescent ubera tua, et intacta manent [col. 338C] genitalia tua. At illa dixit: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. O felix obedientia, o insignis gratia, quae dum fidem humiliter dedit, coeli in se opificem corporavit! Implevit in ea Dominus, quod dudum praedixerat: Obedientiam malo quam sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta (Osee VI, 6). Haec fuit vera obedientia omni sacrificio gratior, haec voluntas cunctis hostiis acceptior; hinc promeruit gloriam, quam ipsa postmodum plausit: Ecce, ait, ex hoc beatam me dicent omnes generationes.

5. Ad beatam Virginem precatio. O beata Maria, quis tibi digne valeat jura gratiarum ac laudum praeconia impendere, quae singulari tuo assensu mundo succurristi perdito? Quas tibi laudes fragilitas [col. 338D] humani generis persolvat, quae solo tuo commercio recuperandi aditum invenit? Accipe itaque quascunque exiles, quascunque meritis tuis impares gratiarum actiones: et cum susceperis vota, culpas nostras orando excusa. Admitte nostras preces intra sacrarium exauditionis, reporta nobis antidotum reconciliationis. Sit per te excusabile quod per te ingerimus: fiat impetrabile quod fida mente poscimus. Accipe quod offerimus, redona quod rogamus; excusa quod timemus. (Quia tu es spes unica peccatorum, per te speramus veniam delictorum; et in te, beatissima, nostrorum est exspectatio praemiorum.) Sancta Maria, succurre miseris, juva pusillanimes, refove flebiles, ora pro populo, interveni pro clero intercede pro devoto femineo sexu. Sentiant [col. 339A] omnes tuum juvamen, quicunque celebrant tuam commemorationem. Assiste parata votis poscentium, et repende omnibus optatum effectum. Sit tibi studium [col. 340A] assidue orare pro populo Dei, quae meruisti benedicta pretium ferre mundi qui vivit et regnat in saecula saeculorum.

© NOTICE:
T
he new contents of these pages (errors and all) are Copyright © Christopher Crockett, 2002. Any commercial-free use for educational purposes is hereby authorized, though I would appreciate hearing of the use to which my work is being put (please write me informing me of such:: bccrockett@usa.net ). The right to Any commercial use (uncluding publication in any vehicle which is sold) is dependant upon Explicit, Written Permission, obtainable from the above.


Please note that this site is

cortex

And is maintained by
Christopher Crockett
(who absolutely cannot be held
responsible if the above condition is not
rigorously adhered to).

Your input, comments and even (mild, gentle) criticisms 
are welcome and solicited.
Write me at:
bccrockett@usa.net

And with special thanks to Susan R. Dixon,
Creatrice of



S
pecializing in :

Web Designing with the goal of enabling organizations
to transform the way they create and interact with the world.

And sponsor of Medieval WebArtists, a cooperative project
providing server space for those working with any body of
scholarship about medieval art, history, literature, or life
that they wish to put on the web, an Ideal Home for Scholars
who have no academic affiliation and therefore little access
to stable accomodations for their work.

http://www.ariadne.org

Meanwhile, this Site is Definitely






2551707